Home Prior Books Index
←Prev   1 Timothy 4 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

4:1  Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
4:2  in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
4:3  prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
4:4  quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
4:5  sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
4:6  haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
4:7  ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
4:8  nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
4:9  fidelis sermo et omni acceptione dignus
4:10  in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
4:11  praecipe haec et doce
4:12  nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
4:13  dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
4:14  noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
4:15  haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
4:16  adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt